monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 9
Legimus in Exodo, tabernaculum, mensam, candelabrum, altare, columnas, tentoria, coccum, byssum, hiacynthum, purpuram ex auro, argento, aere vasa diversa, tabernaculum divisum in tria, duodecim panes per singulas hebdomadas mensae impositos, in candelabro septem lucernas, altare hostiis holocaustisque expositum, crateras, scyphos, thuribula, phyalas, mortariola, paxillos, pelles rubras, pillos caprarum et ligna imputribilia . Tanta et talia offeruntur in tabernaculo Dei, ut nullus desperet salutem. Alius aurum sensuum, alius argentum eloquii, alius vocem aeris exhibeat. Totus mundus in tabernaculi describitur sacramento. Primum et secundum vestibulum omnibus patet. Aqua enim et terra, cunctis mortalibus data sunt. In sanctis vero sanctorum, quasi ad aethera et in coelum, paucorum introitus et volatus est. Duodecim panes duodecim mensium significant circulum. Septem lucernae, septem errantia astra demonstrant. Et ne longum faciam (neque enim propositum mihi est nunc de tabernaculo scribere) veniam ad sacerdotalia vestimenta: et antequam mysticam scruter intelligentiam, more iudaico, quae scripta sunt, simpliciter exponam: ut postquam vestitum videris sacerdotem, et oculis tuis omnis eius patuerit ornatus, tunc singulorum causas pariter exquiramus.